- OPINIO
- OPINIOinter Veter. Numina, vide supra ubide Diis. Apud Sueton. Nerone c. 53. Exiit opinio: idem quod fama est, ut alias saepe. Sic fama exiit, apud Corn. Nepotem Agesilao c. 2. et Annibale c. 9. Graece λόγοςω ἐξέπεσε. Nempe Opinio proprie λόγος est ὂν αὐτὴ πρὸς αὐτὴν ἡ ψυχὴ διεξέρχεται περὶ ὧν ἅν σκοπῇ, Platoni in Theaeteto: inde Metaleptice sermo ipse, qui ex opinione, i. e. ἐκ τοῦ πληρώματος τῆ καρδίας, ex plenitudine cordis, nascitur. Hinc opinari proprie quidem est intra se sentire aliquid; at tralatitie dicere. Sueton. Aug. c. 51. male opinari de Caesare. Et c. 67. servum gravissime de se opinantem non ultra quam compedibus coercuit: ad quae loca Casaubonum vide. Sed et Opinio, pro censu. Hinc Opinatores, milites olim dicti, qui in provincias mittebantur, petendae militaris annonae causâ, in l. missi 7. C. de exact. trib. l. 10. quod exigerent opinionem, i. e. censum agri, ut opinatur Iac. Cuiacius d. l. Opinio enim in posterioribus libris Codicis pro censu praedii ponitur l. ult. C. de praed. navic. l. ult. C. de collat. fund. fiscal. Vulgo Taxa, Ioh. Calvin. Lexic. Iurid. Hi missi in provincias, non fungebantur Exactorum officiô, sed in stabent praesidibus et officiis eorum, ac Curialibus tantum, quibus titulorum fiscalium exactio competebat, ut intra anni spatium annonas acciperent, leg. 11. eod. de erog. milit. annon. In Gloss. Graec. Ὁ τῆς ςτρατιωτικῆς ἀννώνης ἀπαιτητὴς, etc. Vide Iac. Gotofredum ad legg. 26. et 34. de Erog. mil. ann. Haloander tamen in d. l. missi 7. legit optiones. de qua lectione vide Budaeum in l. ult. ff. de iur. immun. Pyrrhus quoque non Opinatores, sed Opimatores legi vult, apud eund. Calvinum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.